

Epistola B. Pauli ad Romanos*
Caput 2: Versus 5
Secundum autem.Sunt enim quidam quibus mala quae agunt displicent, et ducti poenitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis praesumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit:Major est iniquitas mea[Gen. 4.], etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum aestimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt.Justi judicii.[CYPR.]Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest poenitentia prodesse peccanti.